- CEREALES Ludi
- CEREALES Ludiin Cereris honorem, more a Graecis ex Eleusine ductô, apud Romanos celebrabantur, prid. Idus April. per 8.dies. Repraesentabatur in illis a matronis luctus Cereris, ob raptam Proserpinam, et eius peregrinatio cum face filiam quaeritantis. De iis Alexander ab Alex. Genialium dierum, l. 6. c. 19. A' solis matroms hi ludi fiebant annis singulis, Romanique in toga candida spectare ludos mulieresque in veste alba, pariter sacrum facere solebant: in quo id observatum fuit, ut tunc Diis gratum esse censerent, si a laetis nec funere pollutis celebraretur: utque in sacris Cereris ante noctem epularetur nemo, atque a vino inprimis et Venere abstineret: Utque quintô quoque annô ex Sibyllinis carminibus prodigiorum causâ ieiunium fieret, inter quae praecipum, ut sacris initiatos caldâ abluerent primum, quod castitati prodesse ducerent. Hinc, cum a lugentibus non possent hi ludi peragi, bellô Punicô secundô, post cladem Cannensem, Senatus finiri luctum 30. diebus iussit, cum alias centenos requireret. In iis Pompa producebatur cum Deorum signis; continebat autem Pompa Simulacrorum seriem, imaginum agmen, currus thensas, armamaxas, sedes, coronas, exuvias. Tertullian. de Spectac. c. 7. quae tria ultima in Supplicationibus et publicis Festivitatibus. ob partem de hoste victoriam insignem, adhibebantur. Porro ovum non omittebatur in his ludis, imo Ovum in Cerealis pompae apparatu numeradbatur primum, Macrob. et inter arcana Cereris erat, an quia id muni imago est, nam sicut in mundo, ita in ovo vis vitalis, Cael. Rhodig. l. 27. c. 17. an quia ex eo Castor et Pollux prognati, unde Horatius, Serm. l. 2. Sat. 1. v. 26.----- ----- Ovo prognatus eodem.Locus ludorum Gircus erat: Ovid. Fast. l. 4. v. 391.Circus erit pompâ celeber numerôque Deorum,Primaque ventosis palma petetur equis.Hinc Cereris ludi, etc.Exhibebantur namque his ludis certamina equestria, Dio, l. 47. iisdem missilia, i. e. nuces, cicer et alia dabantur ac spargebantur in vulgus, ad plausum et populi favorem captandum: Illis etiam Aediles praeerant ut plurimum; Dictatorem tamen et Magistrum Equitum eos ex Senatusconsulto fecisse refert Livius, l. 30. Nec omittendum, duas porcas, unam auream, argenteam alteram, huic sacrificio fuisse adhibitas, ex Festo. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 8. l. 5. c. 14. et Scaligerum, Poetices l. 1. c. 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.